라틴어 문장 검색

et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens, quod merentur.
또 당신을 미워하는 자에게는 그를 멸망시키시어 직접 갚으신다는 것을 알아야 한다. 그분께서는 당신을 미워하는 자에게 지체 없이 직접 갚으신다. (불가타 성경, 신명기, 7장10)
Cumque nec sic Hinguar furcifer eum lanistis assensum praebere conspiceret, Christum inclamantem iugiter, lictori mandat protinus ut amputet caput eius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:8)
si me igitur tui amoris spe frustratum dimiseris, me protinus mortem subire compellis, cui tua postea nullatenus poterit prodesse medela, et ita poteris homicida vocari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 12:6)
Quod autem dixi solum servire vobis esse in hac vita regnare, nullam ex hoc credo aliis dominabus iniuriam exoriri [vel fieri], quia aliis subtrahendo servitia vobis nequaquam possem obsequia pretiosa praestare, et aliarum voluntatibus obsequendo vestrum credo protinus desiderium adimpleri, maxime ubi aliis vestra gratia dominabus impendantur obsequia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)
Quatuor subinde gradus in amicitia, quibus ad eius summam pervenitur, constituendos putavimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:30)
Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores, A quibus emeriti descendat tramite recto Regula consilii mentisque coherceat estum, Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsos Effectus operum mentis deducat ydeas, Aut lima meliore diu concepta recidat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:1)
His locatis, protinus regnatori Hungariae nuntios direxit, quatenus sibi suisque consociis pateret aditus et transitus per medium regni ejus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:3)
Protinus in hac repentina peregrinorum disturbatione et occisione, quidam, Lambertus nomine, velocitate [0396D] equi elapsus, ad Petrum pervenit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:4)
universa, quae ex [0420B] dono imperatoris dux militibus distribuebat, in mutatione alimentorum ad aerarium regis protinus redibant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:11)
» Cui protinus praedictus peregrinus ait:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:11)
Protinus sciscitanti sacerdoti totius rei veritatem in hunc modum detexuit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:15)
Imperator his Christianorum auditis periculis, et gentilium copiis compertis, cum primatibus suis habito consilio, tremens ac stupefactus, protinus totum redire praecepit exercitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:1)
Quibus, licet tristes et exterriti de adversis sibi rebus, protinus trans vada Fernae aliqui armati occurrerunt, sed extemplo ab ipsis Turcis repressi, trans vadum fugientes, alio steterunt in littore, videntes se famelicorum equorum cursibus non posse contendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:3)
Protinus panni hujus signo et fragore buccinae, horribiliter tonantis, praemoniti, densantur et cuneantur, et Christianis turmis in occursum tendunt, ab equis circiter duo millia descendentes, ad prohibendum pontem ejusque fluvii transitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:11)
Qui protinus quinque armigeros direxerunt ante moenia urbis ad lacessendos et producendos viros, quorum fama erat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION